1 | lm|funerea|lm cupresso. Romani moris fuit propter caerimonias scarorum, quibus populus Romanus obstrictus erat, ut potissimum cupressus, quae excisa renasci non solet, in vestibulo mortui poneretur, ne quis inprudens funestam domum rem divinam facturus introeat et quasi attaminatus suscepta peragere non possit: hinc ergo 'funerea' cupresso: nam et supra dicta ligna ad funus pertinent, ut 'procumbunt piceae sonat icta securibus ilex'. |