Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 4, Versus 496
1 | lmmpius|lm qui gladium reliquit furenti. hoc autem tractum est de Homero, qui dicit gladium Aiaci datum ab Hectore et Hectori ab Aiace balteum, quae eis exitio fuerunt: nam alter tractus est balteo, alter se donato telo interemit. |
2 | lm|exuvias|lm vestes Aeneae, quem hostem dixerat supra 'i soror, atque hostem supplex adfare superbum', item 'dulces exuviae'. |
3 | lm|lectumque iugalem|lm eleganter etiam in morte perseverat in amore, et quatenus potest Aeneae se coniungit, si uno igne cum eius concremetur exuviis. |