1 | lm|et arma|lm gladium dicit abusive; nam ait paulo post 'ensemque relictum': proprie enim arma sunt quae armos tegunt, hoc est scutum, quod Graecis [solum] ὅπλον dicitur, cum cetera sua nomina habeant: unde ipse ait 'at Lausum socii exanimem super arma ferebant'. sed hic ideo generaliter 'arma' nominavit, ne mentione solius gladii consilium proderetur. |