monumenta.ch > Servius > 493
    >>> Versus 494

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 4, Versus 493

1 lm|magicas invitam|lm pro 'ad magicas': aut 'magicas adgredi invitam': quia cum multa sacra Romani susciperent, semper magica damnarunt: probrosa enim ars habita est: ideo excusat.
2 lm|accingier|lm praeparari. 'accingier' autem, ut ad infinitum modum 'er' addatur, ratio efficit metri: nam cum in eo ultima sit longa, addita 'er' syllaba brevis fit, ut 'audiri audirier'.
Servius HOME

bav1646.237 bnf7959.138 bnf7960.106 bnf7962.42 bnf10307.300 med221.196 ubk206.160

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik