monumenta.ch > Servius > 114 > 489
    >>> Versus 490

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 4, Versus 489

1 lm|sistere aquam fluviis et vertere sidera retro|lm quanto magis poterit Aeneam ab incepto retorquere: vel in amorem inmittere: aut mihi auferre?
2 lm|vertere sidera retro|lm utrum ut videatur etiam in caelo potestatem habere, an etiam fata posse mutare, quae secundum mathematicos sideribus gubernantur? et multi sidera hic planetas accipiunt, quia reliqua caelo adfixa sunt.
Servius HOME

bav1646.237 bnf7959.138 bnf7960.106 bnf7962.42 bnf10307.300 med221.196 ubk206.160