monumenta.ch > Servius > 53 > 486
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 4, Versus 485 <<<     >>> Versus 487

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 4, Versus 486

1 lm|soporiferumque papaver|lm incongrue videtur positum, ut soporifera species pervigili detur draconi. sed dicimus variam vim praebere victum diversis animalibus: nam salices hominibus amarae sunt, dulces capellis, ut 'et salices carpetis amaras', scilicet hominibus. item cicutae secundum Lucretium hominibus sunt venenosae, cum pingues reddant capellas. ergo et papaver licet det hominibus somnum, draconi adimit forsitan. et est excusatio: potest tamen melior esse sensus, si 'servabat in arbore ramos' plena sit distinctio, sequentia vero sic accipiamus 'haec se promittit carminibus curas solvere, spargens umida mella, soporiferumque papaver', id est miscens, ut Cicero 'et spargere venena didicerunt'. nec incongrue ad amaritudinem amoris mel adhibet, ad oblivionem papaver. haec enim Didoni prosunt, de qua ait 'nec umquam solvitur in somnos'.
Servius HOME

bav1646.236 bnf7959.138 bnf7960.106 bnf7962.42 bnf10307.300 med221.196 ubk206.160

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik