monumenta.ch > Servius > 482
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 4, Versus 481 <<<     >>> Versus 483

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 4, Versus 482

1 lm|axem|lm nunc pro caelo: non enim in axe sunt stellae.
2 lm|torquet|lm sustinet, portat.
3 lm|stellis aptum|lm satis perite loquitur: nam 'aptum' coniunctum dicit ἀπὸ τοῦ ἅπτεσθαι, non insignitum stellis: axis enim non habet stellas, qui est medius inter septemtriones, unde et Graece ἄναστρος dicitur. septemtriones autem non occidere axis vicinitas facit, non quia in axe sunt. ergo bene 'aptum' conligatum. Cicero in Timaeo 'qua ex coniunctione caelum ita aptum est', id est constrictum et conplexum. item in oratore 'facilius est enim apta dissolvere, quam dissipata conectere'.
Servius HOME

bav1646.236 bnf7959.138 bnf7960.106 bnf7962.42 bnf10307.300 med221.196 ubk206.160