monumenta.ch > Servius > 471
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 4, Versus 470 <<<     >>> Versus 472

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 4, Versus 471

1 lm|agamemnonius scaenis agitatus orestes|lm hunc Oresten Electra, soror eius, post occisum ab Aegistho dolo Clytemestrae matris Agamemnonem subtraxit, quem Strophio alendum dedit, <qui> eum cum filio Pylade educatum in adultam perduxit aetatem. qui ut primum de scelere matris ac morte patris agnovit, venit Mycenas et adiuvantibus amico Pylade et sorore Electra, Clytemestram matrem cum adultero Aegistho occidit: ob quam rem aliquamdiu furiis agentibus insaniit. sane 'Agamemnonius' non est patronymicon: nam 'Agamemnonides' facere debuit. ergo sicut 'Agamemnoniaeque phalanges'.
2 lm|scaenis agitatus|lm famosus, celebratus tragoediis, qualiter a Graecis in scaena inducitur. et 'agitatus', quia et furuit, et multae sunt de eo tragoediae: quasi frequenter actus.
Servius HOME

bav1646.236 bnf7959.138 bnf7960.106 bnf7962.41 bnf10307.300 med221.196 ubk206.160