monumenta.ch > Servius > 469
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 4, Versus 468 <<<     >>> Versus 470

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 4, Versus 469

1 lm|agmina pentheus|lm aut impetus: aut secundum Urbanum agmina serpentium. Pentheus autem secundum tragoediam Pacuvii furuit etiam ipse.
2 lm|agmina pentheus|lm aut impetus aut secundum quosdam, quoniam habitus earum et sibila serpentium faciem agminis praebent: vel quia plures furiae putantur: vel quia furiosis pro tribus plures videntur. et bene 'videt agmina' expressit furentem, cum ait 'videt', non 'existimat', sed 'putat se videre'. Pentheum autem furuisse traditur secundum tragoediam Pacuvii. de quo fabula talis est: Pentheus, Echionis et Agaves filius, Thebanorum rex, cum indignaretur ex matertera sua Semele genitum Liberum patrem coli tamquam deum, ut primum comperit eum in Cithaerone monte esse, misit satellites, qui eum vinctum ad se perducerent: qui cum ipsum non invenissent, unum ex comitibus eius Acoeten captum ad Pentheum perduxerunt. is cum de eo graviorem poenam constitueret, iussit eum interim claudi vinctum: cumque sponte sua et carceris fores apertae essent, et vincula Acoeti excidissent, miratus Pentheus, spectaturus sacra Liberi patris Cithaerona petit: quem visum Bacchae discerpserunt. prima autem Agave mater eius amputasse caput dicitur, feram esse existimans.
Servius HOME

bav1646.236 bnf7959.138 bnf7960.106 bnf7962.41 bnf10307.300 med221.195 ubk206.160

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik