monumenta.ch > Servius > 462
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 4, Versus 461 <<<     >>> Versus 463

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 4, Versus 462

1 lm|sola bubo|lm 'sola' quaerendum quod dixerit, utrum ἐμφατικῶς, an pro 'solis', id est desertis? ubi enim sederit et cecinerit solitudinem significat. secundum auguralem disciplinam volunt greges avium minus significare, et iuxta hanc avem si alia sederit, malum, quod imminere creditur, evanescere, ut 'et sola in sicca'. sane bubo si cuius aedes insederit et vocem miserit, mortem significare dicitur: si autem de busto sudem ad tectum detulerit, incendium aedibus portendere. ergo hic 'sola' utrum quia alia avis non sedebat in culmine, an 'sola', quia nihil deferebat, ut mortis signum esset? in hanc autem avem conversus est Ascalaphus Acherontis, vel ut quidam volunt Stygis filius, ira Cereris, cum Proserpinam prodidisset malum granatum de pomario Ditis gustavisse: quod plenius in primo georgicorum dictum est, ubi est 'nec repetita sequi'. sane 'sola' contra genus posuit. Lucanus 'et laetae iurantur aves bubone sinistro' (Lucan. 5,396), item Ovidius 'infandus bubo'. et hoc est in usu; sed Vergilius mutavit, referens ad avem: plerumque enim genus relicta specialitate a generali sumimus, ut si dicas 'bona turdus' referendo ad avem: item si dicas 'prima est a', id est littera, cum 'a' sit neutri generis.
2 lm|ferali carmine|lm bene hoc addidit: non enim omni modo malum est bubonis omen; cantus autem eius aut fletum imitatur, aut gemitum: tacens autem ostendit felicitatem. omnes enim aves oscines malae, praepetes bonae sunt: vel e contra malae praepetes, oscines bonae sunt.
Servius HOME

bav1646.236 bnf7959.138 bnf7960.106 bnf7962.41 bnf10307.300 med221.195 ubk206.160