monumenta.ch > Servius > 458
    >>> Versus 459

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 4, Versus 458

1 lm|coniugis antiqulm aut prioris, aut cari. Lucilius 'concilio antiquo sapiens vir solus fuisti': antiquus ergo est qui praecedit eum, qui praesens est.
2 lm|miro quod honore colebat|lm e. q. s.] ritum veri et venerabilis templi mariti templum obtinere cupiebat: templa enim velamentis religiosa monstrantur.
3 lm|miro quod honore colebat|lm exhibendo ea mortuo, quae circa vivos solent fieri. moris enim fuerat, ut nubentes puellae, simul venissent ad limen mariti, postes antequam ingrederentur, propter auspicium castitatis, ornarent laneis vittis: unde ait 'velleribus niveis': et oleo ungerent, unde uxores dictae sunt, quasi unxores. bene ergo Dido cum templum marito exstrueret, veluti devota viro, quippe post quem nuptura non esset, ad consulendum amorem officia ritus maritalis adfixerat, ut morem instauraret uxorum: nam ait post, cum in poenitentia inducitur a poeta, 'non servata fides cineri promissa Sychaeo'. ii tamen, qui de nuptiis scripsisse dicuntur, tradunt, cum nova nupta in domum mariti ducitur, solere postes unguine lupino oblini, quod huius ferae et unguen et membra multis rebus remedio sunt. alii hoc Romuli dicunt temporibus institutum, quod Romulus et Remus lupino lacte nutriti sunt. dicitur etiam lupam in concilio multorum eiusdem generis sociari marito, eamque amisso eo nulli alteri post iungi, quod ipse subiecit 'non licuit thalami expertem sine crimine vitam degere more ferae', id est lupae. haec ergo ideo a nove nuptis fiebant, ut sciret se puella domum religiosam ingredi: simul lanam ferens lanificium promittebat.
Servius HOME

bav1646.235 bnf7959.137 bnf7960.106 bnf7962.41 bnf10307.299 med221.195 ubk206.160

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik