1 | lmn obscenum se vertere|lm hoc est 'latices nigrescere sacros'. et quidam 'nigrescere' et 'vertere' ideo incertum tempus positum volunt, ut ostendant non vere vertisse se, quod contra naturam est, sed verti a Didone visa, ut 'visaeque canes ululare per umbram': non ululasse ergo, sed fieri visum. 'obscenum' autem mali ominis, ut 'obscenas pelagi' et reliqua. |