1 | lm|turicremis|lm id est cremantibus tura: nomen mire conpositum. et hoc genus ominis, Didoni factum, de augurali disciplina translatum est, quae diris observatur. dira enim deorum ira est, quae duplici modo colligitur, aut ex signis, aut quocumque modo et quacumque ex parte: †quodque in illo factum rem mare traditur, ex signis hic ostenditur: dicens enim 'vidit turicremis' et reliqua usque 'nigrescere sacros' non solum adversa petitionibus inveniri, verum etiam mortem denuntiari: nam praemisit 'quo magis inceptum peragat lucemque relinquat'. item tumulis Sychaei 'exaudiri voces et verba vocantis': quod asperius fuit, ut mariti defuncti vox audiretur e tumulo, quod erat dirum, ad se vocantis. sunt et de avibus dira auspicia, quod hic subiunxit dicendo 'solaque culminibus ferali carmine bubo saepe queri' et reliqua: in quo satis non fuit, diram avem bubonem nominatam, nisi adiecisset 'ferali carmine' et 'saepe queri', ut non utique canendi usus significaretur, sed fletus vice querellarum. |