1 | lm|mens inmota manet|lm ad illud refertur 'illa haeret scopulis'. |
2 | lm|lacrimae inanes|lm quia 'mens inmota manet': et utrum 'inanes', quae Didoni nihil prosint? quidam tamen 'lacrimas inanes' vel Aeneae, vel Didonis, vel Annae, vel omnium accipiunt. |