1 | lm|alpini boreae|lm flantes de Alpibus, quae Gallorum lingua alti montes vocantur. et speciem pro genere posuit: nam Alpinum Boream pro quocumque vento dixit: vel quia potentiores montani sunt venti. |
2 | lm|nunc hinc nunc illinc|lm sicut Aeneas ab Anna et Didone. |