1 | lm|quam mihi cum dederis cumulatam morte remittam|lm sensus est: quod beneficium cum mihi cumulatum dederis, sola morte derelinquam. et hic intellectus est melior, quia sorori loquitur, 'quam mihi cum dederis cumulatam': quam lectionem Tucca et Varius probant. nam male quidam legunt 'quam mihi cum dederit', id est Aeneas, 'cumulata morte relinquam' et volunt intellegi, acceptum ab illo beneficium mea morte cumulabo et sic relinquam, ut amantes dicere consuerunt, ut praeceps aerii specula de montis in undas deferar; extremum hoc munus morientis habeto: id est faciam quod illi scio placiturum, occidam me: nam si eam odio habet Aeneas, restat ut eius morte laetetur. hoc sorori quoque potest dicere, quae credit eam ex amore concitatam id loqui, nec tamen facere: sed elocutio non procedit: nemo enim dicit 'veniam cumulata', sed 'cumulatam'. alii ita intellegunt: reddam illi gratiam, occidam illum: nam alibi ait 'non potui abreptum divellere corpus'? sed hoc totum sorori dicit. an perplexe locuta est, ut solent loqui mali aliquid molientes? 'cumulatam' autem 'veniam' numquid solidam et plenam, et cui nihil desit, debemus accipere? |