1 | lm|dum mea me victam d. f. d.|lm 'mea fortuna', id est adversa, ut 'hac Troiana tenus fuerit Fortuna secuta'. ex eo statu, in quo est, fortunam dixit. 'doceat' autem 'dolere' illud est, quia non habet in adversis patientiam nisi qui dolere consuevit. hoc ergo petit, ut ei praestetur tempus, per quod discat adversa perferre. |