1 | lm|antiquum|lm aut primum, aut carum, ut 'nihil antiquius habuit' dicimus: aut antiquatum et inritum. |
2 | lm|quod prodidit|lm quod decepit. et bene: ad diremptionem enim coniugii inmutata voluntas sufficit. quidam 'prodidit' pro 'perdidit' accipiunt, ut 'unius ob iram prodimur'. |