1 | lm|Anchisae cineres manesve revelllm quod dicitur ex oraculo fecisse Diomedes, et secum eius ossa portasse, quae postea reddidit Aeneae, cum multa adversa perferret: hinc est 'salvete recepti nequiquam cineres'. sciendum sane Varronem dicere, Diomedem eruta Anchisae ossa filio reddidisse, Catonem autem adfirmare, quod Anchises ad Italiam venit. tanta est inter ipsos varietas et historiarum confusio. |
2 | lm|revelllm non 'revulsi': nam 'velli' et 'revelli' dicimus; 'vulsus' vero et 'revulsus' usurpatum est tantum in participiis contra naturam. |