2 | lm|hostem superbum|lm postquam ex aperto denegavit se Carthagini esse mansurum. et reddit causas, ob quas suppliciter eum adloquatur, quod et hostis et superbus; quasi dicat, aequo animo patiamur nos supplices esse, quoniam incidimus in hostem superbum. non nulli autem iuxta veteres 'hostem' pro hospite dictum accipiunt. Plautus in Curculione 'si status condictus cum hoste intercedit dies' (Plaut. Cur. 1, 1, 5), idem in Cistellaria 'datum est hostimentum, opera pro pecunia' (Plaut. As. 1, 3, 20). nec enim vere hostem diceret, quem revocare cupiebat: ipsa enim ait 'hospes, hoc solum nomen quoniam de coniuge restat'. Herodotus Persas, qui erant Graecorum hostes, ξένους a Lacedaemoniis appellatos refert. inde nostri 'hostes' pro hospitibus dixerunt: nam inimici perduelles dicebantur. |