Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 4, Versus 416
1 | lm|anna|lm prope invidiose, quia ipsa nuptias suaserat. |
2 | lm|vides|lm quasi diceret: ipsa tibi crede. et est maior vis adfirmantis, cum dicit 'vides'. petitio autem haec etiam deliberationis modum a quibusdam putatur tenere. |
3 | lm|properari litore circum|lm utrum circumspicis, an circum totum litus? et est ordo 'Anna, i soror, atque hostem supplex adfare superbum'. 'circum' non est praepositio, sed adverbium loci. |
4 | lm|properari litore circum|lm circum litus: nam postposita praepositio et accentum mutavit, et suas perdidit vires. 'properari' autem inpersonale est. |