monumenta.ch > Servius > 415
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 4, Versus 414 <<<     >>> Versus 416

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 4, Versus 415

1 lm|nequid inexpertum frustra|lm rogabat, inquit, non spe inpetrandi; sed ne esset, quod sibi posset inputare, si non rogasset, quamquam frustra rogaret: id est, ne derelinqueret medium aliquod intemptatum: et hoc 'frustra', quia moritura erat. Terentius 'omnia experiri certum est, priusquam pereo'. et 'frustra' ex iudicio poetae est. sic Sallustius 'falso queritur de natura sua genus humanum', ut supra 'hoc amet, hoc spernat promissi carminis auctor'.
Servius HOME

bav1646.234 bnf7959.137 bnf7960.105 bnf7962.41 bnf10307.298 med221.194 ubk206.160

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik