1 | lmmprobe amor|lm exclamatio a poeta contra amorem. et hoc est quod Horatius dicit 'hoc amet, hoc spernat promissi carminis auctor'. tale est et illud in tertio 'auri sacra fames', id est cupiditas: nam et illic amoris est increpatio, qui secundum philosophos omnium generalis est rerum. hinc est quod apud inferos Eriphyla inter amantes commemoratur, quae monile concupierat. |