monumenta.ch > Servius > 384
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 4, Versus 383 <<<     >>> Versus 385

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 4, Versus 384

1 lm|sequar atris ignibus absens|lm alii 'furiarum facibus' dicunt, hoc est 'invocatas tibi inmittam diras'; alii 'sociorum' facibus dicunt, ut paulo post 'ferte citi flammas'. melius tamen est, ut secundum Urbanum accipiamus 'atris ignibus' rogalibus, qui visi tempestatem significant, ut Aeneae, sicut in quinto legimus, contigit. hoc ergo nunc, quod factura est, dicit, id est occidam me et rogalibus te persequar flammis 'absens', quasi mortua, ut 'absenti ferat inferias'. rogalibus autem, mali ominis, quod 'atris' dixit. legimus et in Horatio 'nigrorumque memor dum licet ignium'. et debuit 'absens' 'quamquam' subiungere, ut esset 'quamquam absens'.
Servius HOME

bav1646.233 bnf7959.136 bnf7960.105 bnf7962.40 bnf10307.297 med221.193 ubk206.160

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik