1 | lm sequere Italiam ventis|lm satis artificiosa prohibitio, quae fit per concessionem: quae tamen ne non intellecta sit persuasio, permiscenda sunt aliqua, quae vetent latenter, ut 'ventis' 'per undas', nomina terribilia. sic Terentius 'profundat, perdat, pereat: nihil ad me attinet'. ergo hic cum eum videtur dimittere, admonendo periculi retinet. sane multi 'Italiam' distinguunt, ut sequatur 'ventis pete regna per undas'. et 'sequere' quasi fugientem. |