1 | lm|nunc lyciae sortes|lm inrisio est honesta satis, cum his verbis fit, quibus laus praemissa est, ut 'et nobis idem Alcimedon duo pocula fecit, necdum illis labra admovi, sed condita servo'. scimus autem Aeneam superius haec verba dixisse 'sed nunc Italiam magnam Gryneus Apollo, Italiam Lyciae iussere capessere sortes'. 'Lyciae' autem 'sortes': Apollinem Lyceum appellari dicunt sive de Lyco, quem vicit, et in victoriae suae testimonium hoc nomen induit: sive quod est λευκός a candore; idem enim et sol creditur: sive quod transfiguratus in lupum cum Cyrene concubuit: sive quod in lupi habitu Telchinas occiderit: sive quod lupus ei primus post interemptum Pythonem ex eo loco, qui appellatur Tempe, laurum attulit: sive quod pastoralis deus lupos interemerit. et est alia fabula, cur Lycia vocata sit regio: Diana harum regionum gaudebat venatu; sed quodam tempore tanta vis luporum se ibi infudit, ut omnes feras eorum incursus absumeret: cum ergo omnis oblectatio deae, quae de venatione veniebat, extinctis ceteris animalibus defecisset, Apollo ob hanc rem †consecratum est. est et alia de hoc fabula: Danaus trahens ab Aegypto originem, cum videret ira Neptuni vindictam sumentis, quod adversum se de condendis Athenis Inachus fluvius pro Minerva iudicasset, uri siccitatibus solum, filiam Amymonen ad aquam inquirendam proficisci iubet. quae cum vidisset repertum fontem hiatu terrae receptum exaruisse, ad patrem detulit: quo ille prodigio commotus oraculum Apollinis adiit, cui Apollo respondit, ut profectus ubi invenisset taurum et lupum inter se pugnantes, spectaret exitum pugnae, et si taurus vicisset, Neptuno templa construeret; si vero lupus, Apollini delubrum sacraret. sed cum Danaus lupum videret vicisse, Apollini Lycio templum dedit. in huius autem Lyciae regione Patara sacer olim lucus Apollini fuit, ubi Apollo responsa dedit: unde etiam Patareus appellatus est. |