1 | lm|furiis incensa feror|lm aut quod necesse habeo exprobrare beneficia, ut Terentius 'insanire occipiunt homines ex iniuria': aut quia multa erat in deos locutura. et bona praemittitur excusatio: nam numina non credere curare mortalia et ab his beneficium non sperare furoris est. subiungit enim 'si quid pia numina possunt'. |