2 | lm|regni demens in parte locavlm ut 'ac dominum Aenean in regna recepit': quod Iarbas queritur. et est invidiosum: quando optantem vel litoris egentem in regni partem recepi. mire autem recordatione beneficiorum iracundia accenditur. sane etiam hic mentio caeremoniarum inducitur: mos enim apud veteres fuit flamini ac flaminicae, dum per confarreationem in nuptias convenirent, sellas duas iugatas ovilla pelle superiniecta poni eius ovis, quae hostia fuisset, ut ibi nubentes velatis capitibus in confarreatione flamen ac flaminica residerent: quod hic Dido meminit, cum queritur se ab Aenea contra ius nexus maritalis deseri, his verbis 'regni demens in parte locavi': 'locata' enim uxor dicitur, quod simul cum eo sedeat, dum confarreatur. |