monumenta.ch > Servius > 371
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 4, Versus 370 <<<     >>> Versus 372

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 4, Versus 371

1 lm|quae quibus anteferam|lm amphibolia: quid prius, quid posterius dicam? quod fieri solet, ubi omnia et paria et magna sunt. sane 'anteferam' non est dividendum, est 'praeferam'.
2 lm|nec maxima|lm
3 lmuno|lm aut in Iunonem male dictum est, ut eam non esse maximam dicat, sicut etiam in Iovem: nam convicium est, quod eum Saturnium dicit, hoc est nocentem: aut certe iungitur, ut 'nec Iuno aspicit, nec Iuppiter', ut se dementem dicat, quod regina eiectum et egentem in partem regni receperit. aut certe 'maxima Iuno' quae solet amare Carthaginem: vel quae nuptias dedit, quod optaverat Dido.
Servius HOME

bav1646.233 bnf7959.136 bnf7960.104 bnf7962.40 bnf10307.297 med221.193 ubk206.160