monumenta.ch > Servius > 347
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 4, Versus 346 <<<     >>> Versus 348

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 4, Versus 347

1 lm|hic amor, haec patria est|lm eo inquit desiderio [Italiae] per voluntatem deorum iterum circa Italiam teneor, quo possem circa Troiam. et ad illud spectat quod dixit 'Troia per undosum peteretur classibus aequor'. an quia Dido dixerat etiam illud 'nec te noster amor?' et potest hoc verbum interdum per confusionem verbi et nominis poni, ut 'amor amaris' et 'hic amor huius amoris'.
2 lm|si te carthaginis arces phoenissam|lm et tu externo regno delectaris: sensus enim est: si tu ex Phoenice veniens Carthaginem in Africa habere potuisti, quae invidia est ut propriam sedem possint habere Troiani? et multum ponderis habet sensus cum epitheta ista 'Phoenissam' et 'Teucros' ponit.
Servius HOME

bav1646.232 bnf7959.135 bnf7960.104 bnf7962.40 bnf10307.297 med221.192 ubk206.160