1 | lm|meis auspiciis|lm argumentum a necessitate. et 'auspiciis' ideo, quia maiores omnia auspicato gerebant. ergo 'auspiciis' dispositionibus. potest et 'auspiciis' dixisse ominibus, quia in iure augurali auspicium dicitur quod non petentibus nobis ad ea, quae in animo habemus, vice ominis offertur: vult enim ostendere Aeneam semper animo volutasse [omnibus], ut quae mente agitaret, offerrentur auspicio et augurio firmarentur: unde si bene advertas, singula hic illi loco in tertio ad singula redduntur. nam quod ibi in precatione, ubi augurio petit ea quae rogaverat firmari, hic in reputatione conprehendit: ibi enim dixit 'serva altera Troiae Pergama', hic 'urbem Troianam primum'; ibi 'reliquias Danaum atque inmitis Achilli', hic 'dulcesque meorum reliquias colerem'; ibi 'mansuram urbem', hic 'tecta alta manerent'; ibi 'ubi ponere sedes', hic 'recidiva manu posuissem Pergama victis'; ibi 'quove ire iubes', hic 'Italiam magnam Gryneus Apollo'; ibi 'da pater augurium', hic 'me si fata meis paterentur ducere vitam auspiciis'. alii 'auspiciis' potestate, ut 'paribusque regamus auspiciis': vel, quae animo meo volueram et mente cogitaram: non enim prius auguria poscebantur quam animo ac mente agitaretur, de quibus consulturi essent. |