1 | lm|praetendi taedas|lm probat non esse matrimonium: quia illa dixerat 'per conubia nostra'. et est quasi status finis latens: quid sint legitimae nuptiae. et hic Aeneam inducit agentem nullo se matrimonii iure posse constringi, qui neque confarreatione Didoni coniunctus fuerat, ut flamini ac flaminicae convenit: ait enim 'nec coniugis umquam praetendi taedas, aut haec in foedera veni'. et 'taedas' quidem quantum ad ignem pertinet, per quem mos confarreationis firmabatur, dixit: scilicet ne aut legitime iugatam contra fas reliquisse videretur, aut foedus, id est fidem rupisse perpetuae castimoniae, quia cum fuissent iuncti, scirent tonuisse: quae res dirimit confarreationes: dixerat enim Iuno 'et tonitru caelum omne ciebo' et paulo post 'insequitur commixta grandine nimbus'. |
2 | lm|aut haec in foedera venlm aut matrimonii, et iungendum est superiori: aut certe ad posteriora pertinet, et hoc dicit: non ad hoc veni, ut hic morarer: sicut et nunc probat dicens 'me si fata meis paterentur ducere vitam' et dixit in primo 'quae me cumque vocant terrae'. ergo 'veni' consensi, hoc est non ad haec consensi foedera, ut cum vellem discedere, non liceret. |