1 | lmovis monitis|lm bene praescribit, ne ei det impietatem. sane et 'haec monita' dicimus, ut 'Carmentis nymphae monita et deus auctor Apollo', et 'hos monitus', ut Persius 'hos pueris monitus patres infundere lippos'. |
2 | lmnmota tenebat lumina|lm physicum enim est ut qualitatem animi ex oculorum aut corporis stabilitate aut mobilitate noscamus. ergo modo vult ostendere Aeneam a proposito non esse deviaturum. |