1 | lm|saltem|lm 'vel hoc'. est autem sermo tractus a captivis, qui cum tenerentur ab hostibus dicebant 'sublatis omnibus, salutem concede'. inde per synaeresin hic natus est sermo, ut in contemptu rerum multarum petituri aliquid 'saltem' dicamus: quasi quod negari minime debeat. cum extremum aliquid petitur, inde necessitate additur 'saltem', veluti salutem postremo poscentes. vel 'saltem' 'si aliter non potest'. et hic ostendere vult Didonem, ut est mos inconstantibus animis, prae amore id agere invidiose, quasi a legitimo marito deseratur: quis enim ignorat matrimonia liberorum suscipiendorum gratia iniri? ait enim 'saltem si qua mihi de te suscepta fuisset ante fugam suboles': dixerat enim 'miserere domus labentis', id est futuri generis. alii hoc a sorore natum volunt, quae dixit 'nec dulces natos Veneris nec praemia noris?'. |