monumenta.ch > Servius > 323
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 4, Versus 322 <<<    

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 4, Versus 323

1 lm|fama prior|lm quae melior fuit sine dubio: nam posterior turpis.
2 lm|cui me moribundam|lm hoc est, quod supra 'nec moritura tenet crudelis funere Dido'; sed ibi invidiose, hic per miserationem.
3 lm|deseris|lm subdistinguendum: dubitat enim quo eum nomine potissimum appellet.
4 lm|hospes|lm non dixit marite, id est, quia non vis dici maritus. Aeneas enim et hospes fuerat et maritus; sed modo maritum se negat, hospitem confitetur; unde nunc Dido hoc dixit 'cui me deseris hospes, quoniam hoc solum nomen restat de coniuge', hoc est 'superest'. alii 'restat' intellegunt 'resistit', id est 'contrarium tibi est'. non nulli dicunt: hoc solum nomen quoniam superest, ut te coniugem dicam. dicitur autem ingenti adfectu hos versus pronuntiasse, cum privatim paucis praesentibus recitaret Augusto: nam recitavit voce optima primum libros tertium et quartum.
Servius HOME

bav1646.231 bnf7959.135 bnf7960.104 bnf7962.39 bnf10307.296 med221.191 ubk206.160