1 | lm|dulce meum|lm tegit rem inhonestam. sic Terentius seu tibi morigera fuit in rebus omnibus. alii non accipiunt de re veneria 'dulce meum', sed ita: si ea quae in te contuli, grata fuerunt et dulcia. alii pro 'si ego tibi quicquam dulcis fui'. vel quia amantes amores suos dulcia sua dicunt, id est, si talis in te fui, ut mererer quam tu diceres tuum dulce. |