monumenta.ch > Servius > 314
    >>> Versus 315

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 4, Versus 314

1 lm|mene fugis|lm adhuc aperte non vult imputare beneficia, sicut paulo post facit irata. et est intellectus: fac non esse undosum aequor, aequum est ut me fugias? et paulatim descendit ad preces: nam sequitur 'per ego has lacrimas dextramque tuam te': vel per amicitiam, vel per virtutem. et bene virum fortem per dextram adiurat.
2 lm|per ego has lacrimas|lm haec et vicem epilogi possunt obtinere. contra illud vero 'dii me expellunt' modo nihil potuit dicere: non enim audierat hoc. sed postea respondit 'scilicet is superis labor est, ea cura quietos sollicitat'. sed hic rursus redit ad exprobrationem beneficii 'te propter Libycae gentes Nomadumque tyranni odere: infensi Tyrii te propter eundem'. hic aut inconstantiam amantis expressit: aut quia in causa nihil potentius erat, unde coepit ibi desiit.
Servius HOME

bav1646.231 bnf7959.135 bnf7960.104 bnf7962.39 bnf10307.296 med221.191 ubk206.160