Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 4, Versus 305
1 | lm|dissimulare etiam|lm hic quasi reus Aeneas a Didone accusatur: [ingrati ergo dissimulare] et quasi ab actu criminis coepit: nam qui dissimulat, aliquotiens cogitat: et, quasi non sit dubium, cum proficiscendo Didonem laedat Aeneas, ita incipit: dissimulare, id est, non tantum proficisci, quod est per se malum; sed ut me falleres. |
2 | lm|dissimulare etiam|lm satis artificiosa adlocutio est: nam interdum subtiliter et sibi consulit sub facie utilitatis Aeneae, et nunc irata, nunc supplex agit. 'dissimulare' autem ideo, ac si diceret: ita rem pudendam cogitas, ut eam fateri nolis; supra enim dixerat 'quae rebus sit causa novandis dissimulent'. post illud inducit, quod dictum est, primum accepisti beneficium 'nec te data dextera quondam': reliqua per singula loca aperientur. |
3 | lm|perfide|lm muliebre verbum: hoc enim frequenter utitur 'solam nam perfidus ille te colere' et alibi 'has olim exuvias mihi perfidus ille reliquit'. |