1 | lm|thyias|lm Baccha: nam sicut a Baccho Bacchae, sic et a Thyoneo, Thyiades dicuntur. 'commotis' autem 'sacris' ideo dixit, quia in sacrorum renovatione commovebantur simulacra: unde Horatius 'non ego te candide Bassareu invitum quatiam'. quidam ἀπὸ τοῦ θύειν, quod est insane currere, dictas volunt. |
2 | lm|trieterica|lm triennalia: Liberi enim sacra tertio quoque anno innovabantur. sane sciendum |
3 | lm|orgia|lm apud Graecos dici sacra omnia, sicut apud Latinos caeremoniae dicuntur. sed iam abusive sacra Liberi 'orgia' vocantur, vel ἀπὸ τῆς ὀργῆς, id est a furore; vel ἀπὸ τῶν ὀρέων, ex silvis. |