monumenta.ch > Servius > 277
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 4, Versus 276 <<<    

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 4, Versus 277

1 lm|mortales visus|lm aut oculis se Aeneae sustulit: aut humanam reliquit effigiem, quam sumpserat, ut ab Aenea posset videri: quod melius est.
2 lm|medio sermone|lm atqui exsecutus est omnia quae Iuppiter dixerat; sed sermo est consertio orationis et confabulatio duorum vel plurium: medius ergo est sermo, cum persona, cum qua quis loquitur, non respondet, ut nunc fecit Aeneas.
Servius HOME

bav1646.230 bnf7959.134 bnf7960.103 bnf7962.39 bnf10307.295 med221.190 ubk206.160

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik