1 | lm|demissa ex umeris|lm ex qualitate amictus ornatum amatoris expressit. |
2 | lm|dives quae munera dido|lm non addidit cuius rei dives, ut alibi 'dives opum variarum' et dives equum, dives pictai vestis et auri. sane hoc loco docuit, flamini a flaminica fieri vestem oportere, cuius lanam ipsa per se et nere debeat et texere: non enim dixit 'fieri iusserat' aut 'miserat'. [quod ad expositionem nominis pertinet.] |