monumenta.ch > Servius > 261
    >>> Versus 262

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 4, Versus 261

1 lm|stellatus|lm
2 lmaspede fulva|lm Gaius Memmius de triumpho Luculli 'Syriaci calceoli gemmarum stellati coloribus': participium sine verbo. 'iaspide' autem 'fulva', pro viridi, ut 'fulvaque caput nectentur oliva'. dicit etiam Plinius in naturali historia, multa esse iaspidum genera; in quibus etiam fulvum commemorat: hoc et Didymus et Nicander adfirmant. alii tradunt iaspidem in zmaragdum saepe transire.
Servius HOME

bav1646.230 bnf7959.134 bnf7960.103 bnf7962.39 bnf10307.295 med221.190 ubk206.160