monumenta.ch > Servius > 254
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 4, Versus 253 <<<     >>> Versus 255

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 4, Versus 254

1 lm|avi similis|lm incongruum heroo credidit carmini, si mergum diceret, vel, ut quidam volunt, fulicam: ut alibi ciconiam per periphrasin posuit 'candida venit avis longis invisa colubris'. sic est et 'testa cum ardente viderent scintillare oleum'. sane fabula de mergo talis est. Aesacus quidam puer, nympha Alexirhoe+ editus, aliam eiusdem fontis nympham amabat. quae cum insequentem amatorem fugeret, ad quoddam specu delata calcato serpente interempta est: quod postquam amator vidit, in mare se praecipitavit: cuius cum membra ferrentur fluctibus, miseratione deorum in avem mergum mutatus est, quia semper mergi fluctibus gaudent.
Servius HOME

bav1646.230 bnf7959.134 bnf7960.103 bnf7962.39 bnf10307.295 med221.190 ubk206.160