monumenta.ch > Servius > 250
    >>> Versus 251

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 4, Versus 250

1 lm|nix|lm 'nivis' facit; sed verbum 'ninguit' non hinc venit, sed ab eo quod est 'haec ninguis' et 'hae ningues': Lucretius 'albas effundere ningues'. 'ninguit' autem prima persona caret et secunda, quia non est in nostro arbitrio. fabula autem talis est: Nilus Callirrhoen, Oceani filiam, amavit: ex his nata puella nomine Chione, quam cum rure vitam agentem * * * Iuppiter a Mercurio tolli et nubibus misceri praecepit: unde factum est, ut nives quae cadunt Graece χιόνες appellentur; quae tamen nives, repraesentantes virginis vitam priorem, montibus magis inhaerent. ideo autem cadentes nives sata exurunt, ut ostendant, puellam iniuriam, quam pertulit a rustico, vindicare.
Servius HOME

bav1646.230 bnf7959.134 bnf7960.103 bnf7962.39 bnf10307.294 med221.190 ubk206.160