1 | lm|apicem et latera|lm bene ei quae sunt hominis dat: nam rex fuit. qui cum audisset oraculo, cavendum esse a Iovis filio, et timore nullum susciperet, a Perseo in montem conversus est viso Gorgonis capite, eo quod illum noluit suscipere. ut autem in primo diximus, peritus astrologiae fuit: nam et Herculem docuit. sane Latine Telamo dicitur, ut Nilus Melo. bene ei quae sunt hominis dat: nam et umeros, barbam, mentum senem dicit. hic autem Atlas rex fuit, qui habuit, sicut quidam volunt, iuxta Aethiopas pomarium, in quo mala aurea nascebantur, quae Hesperides et insomnis draco custodiebant. hic cum audisset a Themide, antiquissima dearum vate, cavendum esse a Iovis filio, qui ea poma quandoque sublaturus esset, et timore nullum susciperet, audito quod Perseus Iovis esset filius, suscipere eum hospitio noluit: a quo in montem conversus est viso Gorgonis capite. ut autem in primo diximus, peritus astrologiae fuit: nam et siderum cursum deprehendisse dicitur et Herculem docuisse. |