1 | lm|agit ventos|lm non vocat aut transit, nam sequitur 'et turbida tranat.' an ergo ducit atque moderatur, ut 'mulcentem tigris et agentem': unde et paedagogos dicimus? an excludit ac pellit, ut 'ac membris agit atra venena?' an insequitur, ut 'palantes Troas agebat?' an ante se agit, ne reflectant, ut 'equos agit', quia illis defertur? nam dixit 'rapido pariter cum flamine portant'. an 'agit' in actu est? Sallustius 'inter certamina dominationis aut libertatis agit'. |
2 | lm|tranat|lm transvolat, ut 'nare per aestatem liquidam suspexeris agmen'. |