1 | lm|lumina morte resignat|lm claudit, perturbat. est et aliud quod physici dicunt, pupillas, quas in oculis videmus, morituros ante triduum non habere: quibus non visis est summa desperatio. hoc ergo dicit 'resignat', hoc est aufert signa luminibus: id est signorum, quibus quaeque noscuntur, intellectum tollit. Cicero resignari pro auferri ait in pro Archia 'aliquandiu incolomis post damnationis calamitatem omnem tabularum fidem resignasset', hoc est abstulisset. alii tradunt resignare vetuste ita dictum, ut nos adsignare dicimus pro damno, ut est apud Catonem in Lucium Furium de aqua 'quod attinet ad salinatores aerarios cui curam vectigalium resignantur' et idem in oratione 'ne spolia figantur nisi de hoste capta' 'sed tum ubi †ludi misi sunt revertantur resignatis vectigalibus'. |