monumenta.ch > Servius > 242
   

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 4, Versus 242

1 lm|tum virgam capit|lm id est caduceum, quod primo Apollo habuit et donavit Mercurio, accepta ab eodem lyra sibi tradita. sic Horatius 'fraternaque umerum lyra'. huius autem virgae haec ratio est. Mercurius et orationis deus dicitur et interpres deorum: unde virga serpentes dividit, id est venena: nam serpentes ideo introrsum spectantia capita habent, ut significent inter se legatos colloqui et convenire debere, quia bellantes interpretum oratione sedantur: unde secundum Livium legati pacis caduceatores dicuntur: sicut enim per fetiales, a foedere, bella indicebantur, ita pax per caduceatores fiebat. quibus caduceis duo mala adduntur, unum Solis, aliud Lunae. sane de ipsis serpentibus haec opinio est †Mercurius haec tam fera animalia concordent, nos quoque concordare debere. Ἑρμῆς autem Graece dicitur ἀπὸ τῆς ἑρμηνείας, Latine interpres. sane caduceum postea inventum dicitur. virga vero insigne potestatis est, nam ideo ea et magistratus utuntur. dicta, quod vi regat. hac et vates plerumque utuntur: unde et Circe videtur homines mutasse, ut 'aurea percussum virga'. et hodieque tam athletarum quam gladiatorum certamina virga dirimuntur. et praefecti gentium Maurarum cum fiunt, virgam accipiunt et gestant.
2 lm|animas|lm pro 'umbras' secundum poeticum morem. animae enim in caelo sunt, ut 'visa dehinc caelo facies delapsa parentis'. huius autem rei ratio altioris est scientiae.
Servius HOME

bav1646.229 bnf7959.134 bnf7960.103 bnf7962.39 bnf10307.294 med221.189 ubk206.160

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik