1 | lm|gravidam imperiis|lm quasi parituram imperia: vel unde multi imperatores possent creari, ut 'hinc populum late regem'. ideo autem 'gravida' ablativo iungitur, quia etiam 'gravis illa re' dicimus, unde est huius origo sermonis. sic Plautus in Amphitruone 'uxor tua non puero, sed peste gravida est' (Plaut. |
2 | lm|belloque frementem|lm exceptis temporibus, quibus a Latino regebatur, ut 'longa populos in pace regebat': nam alias bellicosa fuit Italia. |