1 | lm|orantem|lm perorantem, non precantem, ut supra dictum est: 'talibus orabat Iuno'. |
2 | lm|arasque tenentem|lm veteres aras 'asas' dicebant; postea inmutata littera 's' in 'r' 'aras' dixerunt, sicut Valesios Valerios, Fusios Furios: quod Varro rerum divinarum in libro quinto plenius narrat: necesse enim erat aras a sacrificantibus teneri: quod nisi fieret, diis sacrificatio grata non esset. quod plenius intellegi voluit, gratum hoc esse numinibus, subiungendo 'arasque tenentem audiit omnipotens'. |